Società Dantesca Italiana
Consultazione opere
a cura del comitato scientifico della SDI

    Egloga  
  
  
  
Egloghe - ed. Pistelli - Egloga I

[IOHANNES DE VIRGILIO DANTI ALAGHERII. CARMEN]
Pyeridum vox alma, novis qui cantibus orbem
mulces letifluum, vitali tollere ramo
dum cupis, evolvens triplicis confinia sortis
indita pro meritis animarum, sontibus Orcum,
astripetis Lethen, epyphebia regna beatis,
5
tanta quid heu semper iactabis seria vulgo,
et nos pallentes nichil ex te vate legemus?
Ante quidem cythara pandum delphyna movebit
Davus et ambigue Sphyngos problemata solvet,
Tartareum preceps quam gens ydiota figuret
10
et segreta poli vix experata Platoni:
que tamen in triviis nunquam digesta coaxat
comicomus nebulo, qui Flaccum pelleret orbe.
'Non loquor his, ymo studio callentibus', inquis.
Carmine sed laico: clerus vulgaria tempnit,
15
et si non varient, cum sint ydiomata mille.
Preterea nullus, quos inter es agmine sextus,
nec quem consequeris celo, sermone forensi
descripsit. Quare, censor liberrime vatum,
fabor, si fandi paulum concedis habenas.
20
Nec margaritas profliga prodigus apris,
nec preme Castalias indigna veste sorores;
at, precor, ore cie que te distinguere possint
carmine vatisono, sorti comunis utrique.
Et iam multa tuis lucem narratibus orant:
25
dic age quo petiit Iovis armiger astra volatu,
dic age quos flores, que lilia fregit arator,
dic Frigios damas laceratos dente molosso,
dic Ligurum montes et classes Parthenopeas,
carmine quo possis Alcide tangere Gades
30
et quo te refluus relegens mirabitur Hyster,
et Pharos et quondam regnum te noscet Helysse.
Si te fama iuvat, parvo te limite septum
non contentus eris, nec vulgo iudice tolli.
En ego iam primus, si dignum duxeris esse,
35
clericus Aonidum, vocalis verna Maronis,
promere gimnasiis te delectabor ovantum
inclita Peneis redolentem tempora sertis,
ut prevectus equo sibi plaudit preco sonorus
festa trophea ducis populo pretendere leto.
40
Iam michi bellisonis horrent clangoribus aures:
quid pater Apeninus hiat? quid concitat equor
Tirrenum Nereus? quid Mars infrendet utroque?
Tange chelim, tantos hominum compesce labores.
Ni canis hec, alios ad te pendendo, poeta
45
omnibus ut solus dicas, indicta manebunt.
Si tamen Eridani michi spem mediamne dedisti
quod visare notis me dignareris amicis,
nec piget enerves numeros legisse priorem
quos strepit arguto temerarius anser olori,
50
respondere velis, aut solvere vota, magister.